# Theatrum cometicum 17.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 17.5 to 17.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/17.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/17.5

Fieri autem potest, non annotato accuratè Cometae ortûs tempore, belli istius initium praecessisse Cometae apparitionem. Utriusquè enim ortus in idem tempus incidit. Quod ut in medio relinquamus, satis constat tellum illud quatuor annorum Romanis prosperum fuisse, sicut & illud Macedonitum tertium, adversus Andriscum, qui Philippi, Persei filii, nomen mentitus, non lere negotium Romanis facessiverat. Qua de caussa Romano Imperio Macedonia, Caecilio Metello autem non tantùm clarissimi triumphi, sed & nominis Macedosici aeterna gloria accessit. XXV. Anno Mundi 3823. ante Christum Natum 146. Urbis Romae 607. arsit Cometa totos 32. dies. Eodem anno L. Mummius Coß. Corinthum Achaiae urbem funditus eruit: Carthago à Scipione capta & diruta. Eckstormius ex Peucero. Ic est Cometa ille, quem cum proximo unum eundemque esse Ricciolus putat: quod illi probandum relinquo, semper meliora discere paratus. Non ponit Eckst. in Cometam istum praecesserit, an verò secuta sit illarum duarum urbium, toto orbe celeberrimarum, & excepta Româ potentissimarum, ruina. Ubi obiter notandum, Cofinthum annis 955. Carthaginem annis 737. ab origine sua, stetisse, Carthaginis inVid. Reinecc. famil. Seleucid. p. 35. & 36. cendio luculentum divinae justitiae, quae ab eis Acragantum Siculorum Phalaridis tauro celeberrimam ante 260.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
