Latin
170.5 to 170.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 170.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque ad concordiam &modestiam monens: Fortis, inquit, m negligat imbecillem, imbecillis fortem revereatur, dives pauperi largiatur, pauper Deum laudet, quòd ei alium largitus sit, per quem ejus penuria &indigentia suppleri potest Sapiens non in verbis, sed in bonis operibus sapientiam sitam manifestet, &quae sunt alia. Quae apprimè respondent Vestris. De vi per vim repellenda quaestio est ardua, hic non tangenda. Ubi hoc tantùm dicere licet: Utinam memores simus moniti Domini: non resistendum esse malo aliorumque quibus mansuetudo &parientia nobis inculcantur. Dixit quidem nonnemo Veterem sererae inuirivit novam: sed prudenter &pie auius correxit hanc sententiam: Ete rem serendo vitas novam. Impatientiâ enim saepè sors exacerbatur, &novum periculum ac incommodum accersitur. Res Polonicae, postquam tractatio pacis irrita reddita est, &spes conciliationis decollavit, longè deteriore proh dolor! sunt loco, Nobilitate quoque arma pro Republica capiente, &sic belli civilis incendio, velut affuso oleo, magis exardescente &altius exsurgente. Velim Illustrissima D. Vestra salubre illud aequitatis consilium Laconum (quorum brevitate delectatur) exemplo probatum Amicis in Polonia seriò commendet.