# Theatrum cometicum 170.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 170.5 to 170.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/170.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/170.5

Ideoque ad concordiam & modestiam monens: Fortis, inquit, m negligat imbecillem, imbecillis fortem revereatur, dives pauperi largiatur, pauper Deum laudet, quòd ei alium largitus sit, per quem ejus penuria & indigentia suppleri potest Sapiens non in verbis, sed in bonis operibus sapientiam sitam manifestet, & quae sunt alia. Quae apprimè respondent Vestris. De vi per vim repellenda quaestio est ardua, hic non tangenda. Ubi hoc tantùm dicere licet: Utinam memores simus moniti Domini: non resistendum esse malo aliorumque quibus mansuetudo & parientia nobis inculcantur. Dixit quidem nonnemo Veterem sererae inuirivit novam: sed prudenter & pie auius correxit hanc sententiam: Ete rem serendo vitas novam. Impatientiâ enim saepè sors exacerbatur, & novum periculum ac incommodum accersitur. Res Polonicae, postquam tractatio pacis irrita reddita est, & spes conciliationis decollavit, longè deteriore proh dolor! sunt loco, Nobilitate quoque arma pro Republica capiente, & sic belli civilis incendio, velut affuso oleo, magis exardescente & altius exsurgente. Velim Illustrissima D. Vestra salubre illud aequitatis consilium Laconum (quorum brevitate delectatur) exemplo probatum Amicis in Polonia seriò commendet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
