# Theatrum cometicum 172.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 172.5 to 172.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/172.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/172.5

Sed ita in Trithemio ex Trithemio tamen rationes forent mutandae & solenda contradictiones, & Cometa vel in annum 996. Conradi ab Anno 987. decimum, rel in 999. Conradi à 989. decimum 12. Kal. Martii completum referendus. Ad ille Cometae motum terrae. Hoc convenit huic nostro Cometae secundum gelei & Rockenbachii descriptionem. Sabellicus Enn. 9. l. 2. certum annum huic cometae non assignat. Sigebertus, ut vidimus, & cum hoc Bucholzerus, ad Ann. 1000. indescribendo Cometa Rockenbachio praeivit. A quo haec stella crinita meritò ingen refertur. Hoc enim decurrente apparuit. Colligitur verò eundem initio quoque ami proximi visum esse, sicut Eckstormii & Alstedii narratio docet. Ille tamen non videturreste divisisse Cometam. Nam quem in annum 1000. ponit, ille ipse est Annogona conspectus. Itaque Rockenbachio diligentiae palmam hactenus tribuimus Hemmenim verò recedit hic à rationibus magistri Funccii, ut & Alstedius à Calvilus Funccius enim seditionem illam Crescentis & Pontificatum Antipapae Joannis in ann. Calvisius in 997. ponit, & anno vertente utrumque aliosque seditiosos poena digna affectos uterque scribunt. Sigonius de hoc epochae Christianae millenario scribat, multis eum prodigiis ac caelestibus territamentis fuisse insignem: Cometae non meminit At Crescentis motus in 996. poenam in 997. refert. Iste annus quo Cometa luxit laetus (a) Chron. Hirsaug. post ann. D. CCCC. XCV. anteann, M. laetus & memorabilis cumprimus illuxit, Bolestao Chrobri Poloniae, & Stephano sin album S. S. postmodum relato) Hungariae Ducibus, diademate & titulo Regio primùm insignitis. Non dissimulo quosdam Poloniae diadema referre in 999. (Bucholzerus, Helvicus) Hungariae in 1001. Bonfinius *, Bakschai, Th. Jordan. annotat. ad Dubrav. hist. Bohem. I. 6. p. 46.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
