Latin
173.4 to 173.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 173.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Episcopis vicariis (qui vulgo Suffraganei vocantur) ab se creando, metuens, Ardoinum vitio creatum pronunciat, &ad ferro tuendum imperium à frequentibus Ordinibus collatum excitat. In Germania quoquè Eckhardus Marchio Saxoniae magnam, quâ pollebat, auctoritatem &potentiam ad occupandum imperium Anno 1002. convertens, frustrà fuit. Sed &Anno postero Hermannus Dux Sueviae aliique Proceres Imperatori Henrico Bojo (qui judice Aventino (b) jure consanguinitatis imperii insignia sibi usurpavit. ac viam ferro sibi aperuit) submittere se necesse habuerunt. Ostendit hic annus aliquot Principum funera &bellum (quo Robertus Gallus Burgundos imperium detrectantes &studiis in Imperatorem propendentes attrivit) prius quam proximus Cometam ostenderet. Inter haec &Stephanus Rex Hungariae Gyulam (c) avunculum armis perdomuit. Annus suprà millesimum quartus Papiae incendium &annonae caritatem, Campaniae terrae motum, Thuringis verò antiqui tributi Saxonibus quotannis pendendi immunitatem, ac Imperatori victoriam de rebelli (a) Henrico, Orientalis Bojariae praefecto, aliaque laeta pariter ac tristia attulit. Bohemos, quos (e) terrae moius rarò terret, (sicut &Polonos, sed &Anglos (f) aestate) belli motus (g) Henrico (a) Sigon. de regno Ital. l. 8. initio. (b) Annal 5. p. 401. vid. Bonfin. Dec. 2. l. 1. p. 204. (c) Bonfin. I. c. p. 269. (d) Avent. I. c. (e) Dubrav. Laf. p. 124.