# Theatrum cometicum 175.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 175.1 to 175.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/175.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/175.1-2

Hoc anno bella in Lotharingia & Polonia gesta. Illud Lotharingiae ab Henrico 2. Imperatore, Godefrido Duci Arduennae datae, facta à Balduino Comite Flandriae, invasio, hoc imperii ad Albin usque vastatio attulit. Sed in Polonia pax eodem anno, in Flandria proximo fancita est, utrobique feliciter composito bello, Balduino etiam majoribus honoribus aucto. Atque haec sunt illa tempora, quibus Imperator victoriis cumulatus Germaniae, Galliae, Italiae pacem reddidit, ut Aventinus ait. Annal. 5. CC. Anno Domini 1009. Cometes solito mirabilior in modum trabis maximae per quatuor menses apparuit. Chron. Belg. Eodem anno terrae motus factus est maximus circa meridiem. Id. ex Sigeberto. Anno Christi 1009. sub finem Maji Cometa fulsit, qui mox insecutae apud Saxones pestis certum indicium fuit. Etcl. cent. 11. c. 13. ex Sigeberto. Hoc anno Turci & Saraceni Astatici Hierosolymam ceperunt. Eckstormius ex Blondo. Anno Christi 1009. quo mortuus Joannes 18. vel, ut alii volunt, 19. apparuit terribilis Cometa versus Meridiem, quem ingens pestis & fames secuta est, ut affirmat Cardanus. Ricciolus. TEmo non videt terrae motum, pestem & urbium oppugnationem expugnationemque, ut & alia mala ante Cometas & sine iis frequenter fieri, imò assiduò, si totum mundum mente circumeamus. Non sunt longè quaerenda exempla. Nam anno proximo ante Cometam Bolessaus Bohemus Budissinam oppugnavit & cepit: paulò tamen ante Cometam, mense scilicet Aprili, cum Cometa mense Majo visus fuerit. Fortè ab his mense Maji, ab aliis mense Aprilis vel Martii. Illo quoque Anno 1008. (a) Volodimirus ille Russiae Princeps, expugnatâ arce Praemissaviâ, in totam mox Rudimensem regionem imminebat. Quâ occasione Bolessaus Bohemus ad distractum bello Bolessaum Polonum adoriendum incitatus, Cracoviam regni metropolin malè custoditam cepit. Hanc non multò post Boleslaus Bohemus iners, sed & oculos à Polono erutos amisit. Eodem illo anno classis Anglica Danicae opponenda tempestate periit. Annus 1009. Danicis successibus in Anglia celebris est. Annus inde millesimus decimus (verba Sigonii (b) adfero) nobili Ungarorum ad fidem Christianam conversione nobilitatus est. Ejus rei faciendae initium ab ipso rege est ductum. Qui cum Giselam, Henrici regis sororem, eximia specie virginem conjugio impetrare non posset, nisi Christiana lacra susciperet, ultrò ad sanctum lavacrum accessit, ac gentem suam pulcherrimi facti imitalione succendit. Hoc tamen anno Saraceni Hierosolymitanum templum sumtuosissimum, pace violatâ & urbe captâ everterunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
