# Theatrum cometicum 177

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/177

Ego jam constitui silentio me involvere & eventum operiri, nisi semel adhuc dicam apud Illustrissimam Dominationem Vestram, quod aliquando leget orbis, & sera posteritas, filum Ariadnaeum, ad educendam è tot Labyrintheis plagis Rempublicam esse ejus in antiquum statum, restituta omnibus aequâ libertate, & confirmata speciatim illâ electionis (haec enim duo tamdiu miscent Rempublicam & ad exitium ducunt, verius trahunt) reductionem. Quod reliquum est, habent populares mei Speculum judiciorum divinorum Anno 1653. exhibitum, habent & Ultimam Admonitionem 1659. datam. Ibi bellum Moscicum, Suecicum, aliasque divinas castigationes, & earum caussas, tum & ulteriorum effugiendarum rationes habent propositas. Tempus venit quo Sapiens tacebit, voce divinâ monente, intra spei & silentii fines positus. Ego magis patriae, quàm injuriae memor, vivo moriorque. Utinam illa reliquum temporis visitationis suae cognoscat! Dixi. Quae à Clarissimo Heinsio hodie accepi, antè decem dies scripta, officio in utrumque Vestrum ritè fungi volens, e vestigio mitto. En legem amicitiae, quam ille mihi exemplo Illustrissimae Dominationis Vestrae fixit: Illustrissimo Rautensteinio, ut me assiduus commendes, vide. Tunc quoque, cum id abs Te non contendam, ne mihi necesse sit, idem officium toties à Te flagitare. Addit praeterea se carmina sua per imbecillam valetudinem describere non potuisse. Apparet enim futura haec esse longiora, ut nuper ipse innuit. At à Curtio necdum vel curto responso beatus sum. Spero tamen brevi illud affore, postquam ei stimulum ingeniosum & aerem amicâ manu Illustrissima Dominatio Vestra admovit, quo nomine etiam gratias Eidem ago. Hoc quoquè Heinsius in sua hodierna epistola judicium, quod petii, de nupera mea ad Curtium epistola addit: In epistola ad Albertum Curtium tua multa subtiliter probabiliterque disputantur, quorum lectione sum mirificè adfectus. Ea tamen omnia an ipsi Curtio sis approbaturus, illud est, quod in dubium à me vocari videtur posse. Nam in Metaphysicis Theologicisque non eadem omnes, ut scis, sentimus, & si ullibi vetus proverbium, hic certè locum occupat, Quot homines, tot esse sententius. Haec ille. Quibus ego nil nisi dulce nomen LIBERTATIS addo, jus ejus cuiquè integrum relinquens, & hoc scuto tutissimum me reddens. Denique narrat se etiam aliquid de novo Cometa inaudivisse, & promittit de eo certiora. Finio appe tente hora octavâ vespertinâ, futurus usquequò vitam finiam Illustrissimae D. Vestrae Omni cultus & obsequio deditissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
