# Theatrum cometicum 179

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/179

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratis bonâ Hamburgum die 5. Novembris 1665. QUae de fide servanda scripsi, video cum ratione & plerorumque Sapientum sententia convenire. Ideoque meam non muto. Gentilium prudentiam & monita ad honestatem aliasque virtutes nos accendere, & nos imitari eos posse censeo, idque eo felicius, quod Christiani sumus, quos pudor esse deberet ab ullo mortalium virtute vel fide vinci. Utinam hanc saltem unam & concordem haberemus, scissi, proh dolor in tot partes, ut vix simile quidpiam in tot gentilium antiquorum & hodiernorum sectis inveniatur. Et hinc puto, tot mala in mores quoque influere, proindeque eò pronius in Lipsii de una religione sententiam inclino, quem Virum uti à puero amavi, ita adhuc amo, & nos eum aliis populis ac aetatibus opponere, deque eo gloriari posse existimo. Cometicum Generositatis Vestrae opus, timeo ne turbis bellicis impediatur nimium, quas undique imminere magis magisque auguror. Gestio alioquin istud quamprimùm videre, non dubitans, quin multis mihi nominibus arrisurum & acceptum futurum sit. Pro Gruterianis gratias ago, quae pulcris & selectis verbis constant, quae colligere & seligere hominibus otio abundantibus, in facili est: praesertim cùm rarius tales epistolas scribant. At nos uno saepè die relationibus & literis nostris tot chartas implere cogimur, quot illorum multi anno vix insumunt. Sed gaudeant illi suo otio laeti: nos negotio. Vivamus omnes quieti, quisque conditioni suae acquiescat, remotâ invidiâ. Sed ita comparata sunt res mortalium, ut unusquisque ferè putet, sortem suam deteriorem esse, vicinumque pecus grandius uber habere: nisi si quos melior Philosophia edocuit sorte suâ contentos esse, & id tantùm, quod Deus vult, velle. Caeterum opto, ut Doctissimus Gruterus aliquid solidi ad illud opus conferat. His Ge nerositatem Vestram benè valere cupio. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
