Latin
18.1 to 18.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 18.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
annos, direptam &dirutam, tandem vindicaverit, documentum praebente: Ex historia, quae Cometae illius non meminit, nil certi erui hîc potest. Tristia haec fuêre, imò exitiosa Achaeis &Carthaginiensibus, utrisque nimiâ potentiâ abutentibus, illis quidem contra Lacedaemonios aliosque Graecos, his contra Masinissam, populi Romani socios, quin etiam his foederis leges violantibus, &urbem suam aemulam imperii Romae opponentibus. At Romanis nil laetius istis. Haec triumphos Victoribus, haec Scipioni Aemiliano Africani Minoris, Mummio Achaici cognomen, haec etiam Romano Imperio securitatem, urbi maximas divitias maximamque gloriam attulerunt. Utriusque urbis casum Plinius, Fungius, &Petavius in annum à condita Roma 608. Bucholzerus, Calvisius &Helvicus 1607. referunt. Ab apparitione ejusdem Cometae res Jonathae &Simeonis Ducum Judeae prosperè primum succedunt. Conciliatus enim est muneribus Demetrius Rex &fama virtutis Tryphon, qui in Syria tyrannidem invaserat, &(ut Asperius nihil est humili cum surgit in altum: ex Regis Alexandri satellite, filii ejus Antiochi tutor &prorex, mox carmisere parricida in Principem evaserat. Tum Lacedaemonii &Romani in Societatem faedes pertracti sunt. Quamvis autem paulò post Jonathas perfidiâ Tryphonis occubuent, tamen Simeon rem fortiter restituit, amicitiam cum Demetrio renovavit, societatem amorum inivit, libertatem populo obtinuit, Gazam urbem expugnavit, Sionem montem, praesidio Regio custoditum cepit, &solo aequavit. Hac ratione Vir piâ &felici virtute clarus, jugum servitutis Syriacae prosperè depulit, laetissimam solemnitatem constituit, aeramque suam, quae Halmonaeorum vocatur, piis certè omnibus laetam, omnium Se culorum memoriae commendavit, divinâ vindicta furentem latè longeque Tryphonis perfidiam mox assequente. Inter haec C. Fabius Maximus Aemilianus rem in Hispania contrà Viriatum, celebrem illum Romanorum hostem, qui ex pastore venator, mox latro, tandem dux &Imperator evaserat, &multùm negotu Romanis selici temeritate facessiverat, melius quàm alii gerit. Pariter Claudius Pulcher contra Salussos, gentem Alpinam, à quibus paulò ante clade affectus erat, prospensionum usus est: ideò triumphum privatis sumtibus agit. XXVI. Anno 3833. ante Christum Natum 136. Urbis Romae 617. Praeseruatici, &intonuit sereno. Paulò post caesus ad Numantiam Hostilius Mancinus Cancestormius ex Peucero. Unc Cometam Ricciolus in annum ante Christum Natum circiter ipsit, H& ad eum illa Senecae verba refert: Attalo regnante initio Cometes post matecus: deinde sustulit se diffuditque, &usque in Aequinoctialem circulum venit, ita illam plagam cali, cui Lactea nomen est, in immensum extensus aequaret. I. 7. Nat.