Latin
18.1 to 18.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 18.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde quod, quamvis Cometae quidam ab Auctoribus annotati sunt, nec tamen ab eis tristia eos secuta recenseantur. 1. Fieri potest ea per negligentiam non esse scripto consignata, cujus rei suspicio ex eo confirmatur, quia id in (22) paucissimus admodum Cometis locum habet. 2. Si quos fortè nullum malum excepit, fieri potuit ut homines quibus mala à Deo erant destinata, per poenitentiam iram (23) ipsius averterint. Quare exinde non sequitur Cometas ex ipsius Dei intentione non significare mala eo quo dixi sensuVideo autem unum argumentum mihi adhuc examinandum restate, quod ita se habet: Si Cometae mala (24) denunciant, aut ut causae illa denunciant, quat ut effectus, aut ut coëffectus. Sed nec ut causae, nec ut effectus, nec ut coëffectus Cometae dunciant malâ. Ergo nequaquam ea denunciant. Respondeo, negando majorem, nam alio praeter tres istos modo Compotest significare malum, nempe ex compacto, sive (25) instituto divino aquo modo iris mundum aquis non esse delendum significat. Itaque probandum amtra me esset, eos eo modo non significare mala: quare istud argumentum ausum me non facit. Possent vero multa ad istud argumentum reponi ab iis qui Cometas mala cere statuunt, non enim video arg. istud esse ex omni parte validum; sed quae istam sententiam rejicio, non opus est plura hic à me adjici. Ad haec si quid reponere Tibi visum fuerit, benè est, sin minus, ego mea sine istis lucem non adspicere mallem. Restat ut praeter illa quae antea ad meae sententiae confirmationem attuli, pauca quaedam adjungam. Praedicit Deus Joëlis cap. 2. 30 se daturum mirabilia signain caelo &in terra, antequam magnus &terribilis iste dies Domini veniat. Item Luc. 21. 25: Et erunt signa in Sole, Luna, &Stellis, &in terris anxietas &c. Quibus in locis cum ad Hierosolymorum excidium (26) Sp. S. respiciat inter signa ista in caelo &stellis proculdubio ea numeranda sunt, quae Fl. Josephus narratae Cometa gladii figura, per totum (27) annum in caelo fulgente. Cum vero, Scriptura testetur ista signa fore signa malorum &exitii quod Judaeis immubat, certum est Cometam istum, ex Dei instituto (28) mala portendisse. Quad vero ipsorum exitium, Romanorum, qui ipsos exsciderunt victoriam inclusa contra me non facit. 1. Quia Tu non credis Cometas eo sensu (29) bona siguficare quo ego eos mala portendere contendo. 2.