# Theatrum cometicum 18.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 18.5 to 18.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/18.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/18.5

Qua Sed notandum est quosdam pro Attalo, legere Archelaum Regem Macedonum Milich in l. 2. Plin. c. 25. quod nescio unde ille acceperit. Nam & Clarissimus Grononis post tot Criticos non aliter legit, imo nullus tot Virorum Praestantissimum diresam lectionem annotavit. Hic quoquè occurrit discrimen annorum inter Eckstonum & ipsum Bucholzerum aliosque Chronologos, leve tamen. Nam secundum ratione Bucholzeri, Calvisii, Helvici clades illa Manciana, qua 30. millia Romanormi 4. millibus Numantinorum, turpi Ducis ignaviâ, victa sunt, eâque turpior pau annum U. C. 616. refertur. Quod argumento esse potest, cladem illam phaenomm priorem esse. Funccius quidem & Petavius in annum 617. ponunt. Is tamen inu num 616. Numantinos fortiter Romanis repugnantes M. Popilii Procos. exercium caecidisse refert. Quâ ratione haec saltem clades Cometam praecessit. Calvisius en anno U. C. 615. Coss. P. Cornelio Scipione Serapione & Decio Junio Bruto contis prodit. Hoc etiam cum rationibus Helvici convenit. Post hunc Cometam Fulvius Proconsul, victis Vardaeis in Illyrico, triumphat: bellum servile in Sicilia ortum, aliquot Romanorum cladibus nobile, exacto triennio feliciter confectum est, Deo semper subjectorum castigante ferociam.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
