Latin
181.6 to 181.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 181.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
contrà reliquosium consensum &fidem vocat) tribuit, &anno sequenti, qui fuit tricesimus nonus suprà millesimum, vitâ functus est. Praecessit eum ad fatalem metam Stephanus rex Hungariae, anno scilicet 1038. ut Funccius, Bucholzerus, Calvisius, Helvicus, Pesavius &Bakschai aliique affirmant, Bonfinio (a) in tricesimum quartum suprà millesimum mortem ejus referente. Eadem illa tempestate alii quoque Principes diem sium obierunt. Natos etiam nonnullos esse, quis dubitet, licet, quod sciam, annofiti non sint. Caeterùm annus 1038. rebus feliciter contrà Saracenos ad Edessam &in Sicilia ab Imperatore Orientis, tum à Ferdinando Castellae Rege contra Veremundum Legionis Regem invasorem temerarium gestis inclaruit, Calvisio auctore, Tasipha &Funccio in 1025. Helvico in 1019. hoc referentibus. (a) l. 7. in fine Polyd. (b) l. 7. in vita Regis 86. p. 206. (c) Polyd. 18. fine. CCVI. Anno Christi 1039. 8. Idus Aprilis inter ortum &meridiem ignea trabs mira magnitudinis in caelo conspecta est, quae dum solem vicinum occasui transiret, in terram Aclabi (Aa) delabi visa est, ejusque vestigia diu in aëre notari potuerunt. Eodem anno prid Nan Jun repentinâ morte decessit Conradus Saliquus Imperator. Eckstormius Ulla necessitas nos, ut hoc phoenomenon cum proximo Cometa confundemus, cogebat, ideoque duo ista phoenomena divisimus.