# Theatrum cometicum 181

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/181

Dolerem autem si illa, ut minatur, silentio se planè involvere, & nihil ampliùs, saltem ad me, de rebus illis scribere velit, quarum tamen ulteriorem cursum atque eventum scire aveo, censeoque nunc, si unquam, tempus & materiam scribendi, & quae hîc & illic contingent, narrandi adfore. Quod ad religionem ac pietatem attinet, candidè eam toties exposui Novit Generositas Vestra quanto & quàm puro affectu desiderem, ut omnes in unitatem fidei collecti, unum Pastorem agnoscant & unum ovile fiant. Id cum nobis impetrare propter hominum perversitatem & perditionem, quae ex ipsis est, non liceat, contenti simus rectâ voluntate, & Deo hanc rem commendemus, ad pacem potius, quam ad ulteriores scissuras & ruinas inclinati. Vae enim illis jam olim à Christo Domino dictum, à quibus scandala proficiscuntur. Talia quoque Generositati Vestrae operi suo Cometico, ex lege officiorum, quorum nos Cometae commonent, inserere, liberum esto: quamvis quod ad mea attinet, scio ea publica luce non esse digna, utpote extemporanea & inter mille alias curas ac distractiones, ita, ut occasione Vestrorum in mentem venire solent, amanuensi dictata, rarò lecta relectave, quibus in evulgandis ideò Generositas Vestra pro sua prudentia & in me affectu debitum delectum adhibebit. Mihi ut id faciam seu plura annotem, tempus, nunc praesertim, deest, increscentibus in dies laboribus & occupationibus jugiter me distrahentibus. Quamobrem non miretur etiam Generositas Vestra imposterum, si subinde literas meas contraham, satisfacturus tamen semper officio, utcunque & quantumcunque potero. Clarissimum Dominum Heinsium convalescere, & mei memoriam tàm amicè conservare gaudeo, idemque quod ille Generositatem Vestram rogo, ut scilicet assiduè ipsi me commendare pergat. Carmen ipsius in honorem Generositatis Vestrae meditatum lubens videbo: ut & alia, si quae fortè edidit, aut parata habet carmina, ad quae genium ipsius jure velut haereditario proclivem & factum scimus. Parens enim quantus Poëta fuerit, constat. Si quid à P, Curtio accepero, aut extundere tandem potero, id statim transmittam. Clarissimi Bartholini epistolam ecce remitto. Doctissimam illam & velut ex ungue leonem ostendentem. Consilium ipsius Medicum de Cometis non vidi. Videbo tamen an illud hîc locorum invenire possim. Puto doctissimum illud par Fratrum plura alia edidisse in lucem. Quorum catalogum si beneficio Generositatis Vestrae consequi potero, gratum id mihi erit. Non quòd talibus vacare nunc mihi liceat, sed ut in secessu illo, quem meditor, Bibliothecam meam iisdem exornare & mentem pascere per majus otium queam, quod spero, omnino & ambio, eodemque indigeo, si vitam producere velim. Interea maneo, ut semper G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
