# Theatrum cometicum 183.1-2-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 183.1 to 183.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.1-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratithoni Ratis bonâ Hamburgum die 19. Novembris 1665. Traque Generositatis Vestrae epistola 7. & 11. Novembris scripta, longè mihi gratissima est, & non pauca continet, quae Operi Vestro cum fructu inseri poterunt. Quod uti nuper verebar, ita etiam adhuc timeo, ne bellicis turbis impediatur, & simul Generositati Vestrae molestias cum damno facessat. Quidquid sit, praestemus nos porrò viros, de publico deque posteritate, quantum in nobis, pro suo quisque statu mereri conemur. In fronte operis Vestri, nihil quod moneam, invenio. Opto potius ut ipsum brevi conspicere, & Generositati inprimis Vestrae multum inde commodi atque fructus capere li ceat. Res Polonicae in eo nunc statu positae videntur, ut brevi earum felicem aut infelicem exitum fortè visuri simus. Ego à Generositate Vestra imprimis ulteriorem earum successum cognoscere aveo, dum alii ferè silent. Quae de caetero Generositas Vestra prudentissimè philosophatur de studiis pacis, de patientia & recti conscia mente, deque improborum poenis, ea omnino approbo & ambabus manibus amplector. Benè valeat. G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratishonam die 28. Novembris 1665. AIhi pariter longè gratissimae sunt Illustrissimae Dominationis Vestrae literae WI quas revera ut laborum meorum, qui quandoque acerbâ molestia non carent, condimentum reputo. Quod meae Eidem placeant, benevolentia ejus erga me & aequitas facit. Quod autem illa quae ad virtutem commendandam faciunt, istius ipsius amor. Omninò verò nobis & cuique honesto & cordato viro officium commendandae virtutis & promovendae publicae utilitatis incumbit. Quod nemo nisi ignavus & extreme improbus spontè negligit. Frontem operis Illustrissimae Dominationi Vestrae placere mihi gratulor. Fateor autem me in editione tam vasti operis sentire incommoda belli. Merito itaque in illud ubique invehor, tanquam in rem naturae, & societati humanae maximè repugnantem, eique bellum indicentem. Dabo tamen operam sedulô, ut contra tot impedimenta perficiam destinata bono publico. De amico Illustrissimae Dominationi Vestrae voto toties repetito gratias ago debitas, pariterque ut Eidem cuncta ex animi sententia procedant, ex animo precor. De rebus Polonicis post tot superiora aliquid nunc dicendum est, quod jure suo Illustrissima Dominatio Vestra à me exigit. Confirmatur nuncius de pace, die 9.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
