# Theatrum cometicum 183.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 183.1 to 183.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.1

Impellente enim conscientiâ, patriam (quae cuique bono carissima sit oportet) ab ingruentibus periculis & malis maximis, vocibus modestae libertati convenientibus praemonui. Si erro, libenter erro, tutiora & meliora, de quo nullus dubito, suadens, licet fortè feliciora eveniunt, quae cum votis meis & pietate congruunt. Ab eventu non semper res aestimandas, ut nec ex opinione communi, sed potius ex justitia & veritate, jam olim lobria Philosophia docuit, fida virtutis magista. Demosthenes, Graecae eloquentiae parens, interrogatus quot ad restituendam & conservandam orationis praestantiam essent necessaria? respondit tria: primum actionem: secundum actionem: tertium actionem. Antiquorum Ecclesiae Doctorum ingeniosissimus Augustinus, humilitatem in choro virtutum tenere primas, secundas & tertias dixit. Imperator verò quidam belli clarissimus, Principi ad bellum feliciter gerendum tria requit affirmavit: primò pecuniam: secundò pecuniam: tertiò pecuniam. Me si quia roget, quot sint ad restituendam & conservandam Poloniam necessaria spondebo itidem tria primum aequitatem; secundum aequitatem: tertium aequitatem. Imò si vel centum vel mille requiri dicerem, nil aliud quàm aequitatem dicerem. Tantum tribuo illi virtuti: quam & vox divina, & recta es vilis disciplina omnium maximè commendat, & quae caeli terraeque favorem sibi conciliat. Hujus si, post tot alia monita, Cometas nuperos Poloniam spe ciatim admonuisse dixero, non tantùm verum, sed totum dixero. Haec est nux exigua, cui cujusque Homeri (Practicae Philosophiae Magistros intelligo Iliada includo. Hoc si admitteret Polonia, non se per eam Ilias malorum, & mare calamitatum diffunderet. Sed quò me abripit impetus, provocante hinc pietate, illinc amicitiâ? Ita nempe, sicut aliquando Apostolus, Cometa sem per monuit, facimus officium τῇ κυρίν, vel, ut alii legunt, καιοῦ δελίνοντας (Domi no vel tempori servientes) quod & Phocylideum καιοῦ λατρίοει (tempori servi nobis inculeat. Sequar itaque temporis, sequar votorum tanti Amici ductum In fide constantiam omnem merito laudo. Sed & hîc aequitas locum habet, ne propter illam hanc violemus, alii alios damnando, tanto minus atrociter per sequendo. Atqui potius concordiae, tolerantiae, charitatis, universaeque ade pietatis studium omnes in universum colere deberemus.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
