Latin
183.6 to 183.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 183.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
hujus mensis aliquot Thorunio milliaribus conventa. Sed exspectandum est, quid Respublica ad haec omnia, &alia dictura sit in Conventibus Provincialibus, tum in illo Comitiorum Generali, qui ne sit armatus, &turbarum plenus, merito vereor. Non enim Aequitatis illius immemor sum, vel unquam ero. Scio me ex veritate &fide loqui. Eventum rerum Deo committa, cujus arcanas sanctiones &rerum ordinationes, quis assequi mortalium potest? *Non dubito multa fieri permissione, neque tamen voluntate divina. Videmus quoque Deum multa concedere &dare, ut peccatis deditos ad poenitentiam inviter, &obsequium eorum experiatur. Quot autem flagella in promtu habet, quae, ubi vult, expedit! Et ego quidem malè non ominor. †Opinor tamen &statuo, &firmiter teneo, honestam &fidam pacem sine aequitate iniri non posse. Quod si autem pax exoptata in Polonia tantos motus sequatut, eamque Reipublicae auctoritas in theatro Comitiali conspicua exsequatur, &ratam esse velit, Benum publicum curam. Pasteritatis rationem habe. Silentium amicitiae ingratum, Philosophia Practica probis placet.