# Theatrum cometicum 183.6-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 183.6 to 183.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/183.6

hujus mensis aliquot Thorunio milliaribus conventa. Sed exspectandum est, quid Respublica ad haec omnia, & alia dictura sit in Conventibus Provincialibus, tum in illo Comitiorum Generali, qui ne sit armatus, & turbarum plenus, merito vereor. Non enim Aequitatis illius immemor sum, vel unquam ero. Scio me ex veritate & fide loqui. Eventum rerum Deo committa, cujus arcanas sanctiones & rerum ordinationes, quis assequi mortalium potest?* Non dubito multa fieri permissione, neque tamen voluntate divina. Videmus quoque Deum multa concedere & dare, ut peccatis deditos ad poenitentiam inviter, & obsequium eorum experiatur. Quot autem flagella in promtu habet, quae, ubi vult, expedit! Et ego quidem malè non ominor. † Opinor tamen & statuo, & firmiter teneo, honestam & fidam pacem sine aequitate iniri non posse. Quod si autem pax exoptata in Polonia tantos motus sequatut, eamque Reipublicae auctoritas in theatro Comitiali conspicua exsequatur, & ratam esse velit, Benum publicum curam. Pasteritatis rationem habe. Silentium amicitiae ingratum, Philosophia Practica probis placet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
