# Theatrum cometicum 184-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-2

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 23. Novembris 1665. E fide vellem nos & omnes Christianos unum sentire, quia haec una est, ut unus baptismus, unus Deus, & unus omnium Servator, dicente ipsa veritate per os Apostoli sui. Sed cum id fieri nequeat, alter alterum tolerare nos debemus, & ex consilio ejusdem Servatoris nostri sinere, ut omnia simul crescant usque ad messem, uti ex nupero Euangelio recordor. De novo Cometa nihil etiam audivi amplius, nec quidquam à P. Curtio accepi, quem in dies magis magisque labascere & marcescere ingravescente aetate video. Illum Spinae tractatum, cujus meminerunt doctissimae Bullialdianae, eaedemque prudentissimae, ut videre possit Generositas Vestra, mihique de eo & similibus judicium suum perscribere, opto. Inprimis verò & multò magis, ut id ipsum de Politicis & Sublunaribus rebus facere pergat. Nam quae de rebus Polonicis aliisque nunc ad me candidè & pro jure amicitiae nostrae scripsit, omninò perplacent, nec pudere eorum posset eos, qui in luce versantur, & res dirigunt Ego rerum, quae in orbe Christiano non sine magnis motibus geruntur, exis tum, libens videbo, quarum circulus tam implexus est, & contortus variè, ut instar Labyrinthi Ariadnes filo opus habere videatur. Nam si Gordium dicamus nodum, ubi Alexandrum nunc inveniemus, qui illam solvat? Generositas Vestra multos mihi nodos & dubia solvere poterit, utpote ibi nunci locorum posita, & tot hinc inde informationibus instructa. Quâ re nihil certè gratius mihi praestare poterit, conaborque id omni occasione & studio demereri. Opus Vestrum utinam Bellona non impediat, nec vobis nimis noceat! Heinsium Bullialdumquè semper à me salvere cupio, nisi & grave nimis est Generositati Vestrae. Quam cum suis benè valere cupio. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
