# Theatrum cometicum 184-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/184-3

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 2. Decembris 1665. Adem planè Illustrissimae Dominationis Vestrae mens, quae mihi est quam antea explicui, unam scilicet religionem, quae initio ab Apostolis facto Catholicae veritatis privilegio pleno & non interrupto gaudet, omnibus optandam, interim diversas tolerandas esse. Nec dubito in eadem nobiscum sententia omnes aequitatis amantes esse. Hoc enim Deus, natura, ratio, antiquitas, & publica tranquillitas exigit. Hoc pluribus probare, foret Soli ficem accendere. Multum profectò praestaremus, si hoc, tanquam praecipuum Viri Christiani officium, charitatis & pacis studium, tantopere in Sacris LE teris commendatum & inculcatum, occasione Cometarum officia nostra in mentem nobis revocantium, persuaderemus. Inter haec, votis & piis precis bus, non odiis & armis impus certemus. Nuncius de novo Cometa ex Suecia nuper alatus inet. Ex eo namque nil literarum à Clarissimo Heinsio accepiSed nec aliunde, hujus quidem argumenti.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
