Latin
185.1 to 185.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 185.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Primùm enim Romani, quem, amore adulteri infecta, veneno sustulit, dein Michaëlis Paphlagonis adulteri, tùm hoc post septem annos defunctô, alterius Michaelis Calaphatis, mox denique hôc avaro, crudeli, ingrato &insano in coenobium detruso, ardens turpi in senecta frigidâ libidine Constantini Monomachi socia thori fuit. Hic autem paulò post eam ad tumulum secutus est, Princeps ignavus &libidinosus, ideoque duplici factione Ducum, notante Egnatio, appetitus. Ab ejus morte Theodora Orientem rexit, &virilibus curis foeminarum suaeque sororis vitia exuit, &non muliebriter foemina rebus praefuit, Egnatio teste: quinimò tanta domi forisque quies &otium fuit, tanta rerum omnium ubertas, ut foeminei imperii neminem poeniteret. Verùm ingravescente cum aetate morbo, illecebris Eunuchorum Michaëlem jam senem in curae partem quum advocasset, ipsa non multò post fatis naturaeque concessit. Mors ejus à Calvisio in Ann. 1056. annotatur. Hâc quoque tempestate pax inter Henricum 3, Imperatorem &Andream Regem Hungariae composita &firmata est. Caesar enim Salomoni Andreae filio filiam suam Sophiam magnâ cum populorum laetitiâ despondit. Bonfin. Dec. 2. l. 2. pag. 228. CCX. Anno Domini 1058. Cal. 1059.) Cometes apparuit tota Paschali hebdomada. (Haec Sigebertus) Unde etiam Wilhelmus, longos, ait, &flammeos crines per mare ducens visus est Cometa. De quo quidam Monachus Malesteriae, Cliverus nomine, venisti, inquit, vicisti, multis matribus lugende, dudum est quod te vidi, sed nunc multo terribiliorem te intueor, patriae hujus excidium minitantem. Chron. Belgic. Anno Christi 1058. Cometa in Polonia per aliquot dies apparuit, quem mors Casimiri codem anno statim secuta est. In Frisonia captis aliquot Castellis ab Imperatore Henrico Frisones à rebellione reprimuntur. Rockenbachius. Anno Christi 1058. Cometes aliquot dies in Polonia fulsit, &eodem anno Casimirus rex obiit. Eckstormius ex Lycosthene. Adem habet Funccius &Alstedius. Adeòque fateor hanc de sinistra Cometarum significatione sententiam adhuc fuisse, paucos respectu reliquorum, si excipias, communem. Sifardus quoque hunc Cometam annotat. Sed in eventibus Comeiam secutis non uno modo hallucinatur. Eos enim à morte Miecissai regis Poloniae, ultrà mortem filii ejus Casimiri, quarum illa in Ann. 1034. haec in 1058.