# Theatrum cometicum 186

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/186

VETIIMI reurgat! Laudas ab alio tibi triburae stimulo sint ad vir FHIENI. Bella plerumque hyeme deponuntur, incute vere resumuntur. Dura duris franguntur. Justitia divina malos per malos, ut instrumenta vindictat, priir. Ars nulla admirtenda misi Reipublicae sit utilis. Utalia & jucunda scribemda Scriptoribus observanda regulis. Feras non culpes, quod mutare stori pores. Aequitas & aequalitas rarissima, lice amnibus conveniat. Terrena sperne Caelestia ama. Mundi transfuga esto. Prudentia in consilium adhibenda. Modestiae alienae consuleTempori servi, Rumoribus cautè fidem adhibe. Laudem de bitam cuique tribus, nemini ie. Aequitas tandem triumphabit. Firibus non sapientia certare belluium est. Ratis bonâ Hamburgum die 26. Novembris 1665. Enè facit Generositas Vestra quòd boni Viri, civis & amici officio strenuè defungatur. Cum autem ea quae volumus, obtinere non possumus, ferendum quod non est mutandum. Aequitatem & aequabilitatem in omni Republica quaerendam censeo, sed vix inveniri posse puto. Ecquis enim maior minorem hodie non premit? quod & in bestiis videmus. Et licet has ut ratione, ita & reliquis superare deberemus, videmus tamen quid homo sit, & quid audeat? In Opere Vestro haec talia locum habebunt, utinam effectum in orbe! Quem tantò minus spero, quantò nos propinquiores ultimae perversimundi sentinae video: ac, si talia vitare velimus, non solùm ultra Sauromatas & glacialem Oceanum, sed extra orbem hunc in illum alterum aeternum evolandum censeo. In quo qui animo jam habitat, dum corpore in hac miseriarum valle detinetur, felix est, prudens & beatus. Hac sola ratione in medio mundo velut extra mundum vivitur. Nescio an Generositas Vestra viderit, Salesii introductionem ad vitam devotam, & alia Gallicè scripta & omninum commendanda. In his & similibus talia inveniet, ut & methodum Philosophiam hanc ad praxin redigendi. Si quae ex meis publico digna censet, re peto facultatem saepius datam ac renovo, nec dubito Generositatem Vestram ita processuram, ut prudentiam suam & modestiam meam decet, nec non ge nium seculi praesentis, quo virtus & justitia ac fides saepè periclitatur, mundo magis magisque ad occasum tendente. Si haec quae mitto ad me nuper scripta de rebus Polonicis, vera forent, actum foret de nobilissima illa Republicas Cui ego licet cuncta felicia precor, attamen valdè metuo, magnis & multis difficultatibus implicitae. Quid tamen ad eam servandam vel restituendam conferre praeter sincera vota possim, nil ferè apud me invenio. Exspecto à Generositate Vestra meliorem de rebus Vestris nuncium cum taedio, quamvis non adhibeam illi pessimo fidem, gnarus quàm multa saepè adjiciantur ejusmodi rumoribus, qui crescunt, ut delapsae ex altis montium jugis aquae ex nivibus resolutis collectae. Ego per omnem sortem constanter maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
