Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 187
Unproofread scanNot analysed yet
quibus Sapientia data non est, munita indumentis naturalibus &armata sunt. Hominti autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem dedit solam. Munimenta &ornamenta ejus non foris; sed intus, non in corpore, sed in corde constituit, Malè profectò cum rebus humanis comparatum est, quod adeò multi exuant sapientiam, datum sibi, nudis natis, unicum à Deo indumentum &munimentum, induant verò feritatem, naturae &praestantiae suae maximè contrariam. Haec enim sola imbecilliores premere docet, &in subjectos, Regi &Legi se submittentes saevire. Id verò supra feritatem est. Nam, ut ille ait: Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni: Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet. Ar lupus &turpes instant morientibus ursi, Et quaecunque minor nobilitate fera est. Qvid. 3. Trist. el. 5. Agat itaque pro lubitu, furat &grassetur iniquitas. Inclinabunt momento