# Theatrum cometicum 187-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187-2

res aliorsum, & meliores succedent vices. Anne enim semper, ut nonnemo dixit, inter latrones pendebit Christus? & nunquam resurget crucifixa veritas? Minimè vero. Reddent mox rationem factorum, qui ita luxuriant, lasciviunt, ferociunt & copiâ caelestium donorum superbè & insolenter magis magisque efferantur. Stabunt olim judicandi, qui nunc sedent judices. Sed & ante obitum supremaque funera meritam referent poenam, ni, quod opto, resipuerint. Non enim quiescet justa Dei vindicta, usque dum eos assequatur, comprehendat, castiget, licet sat diu patienter justitiae & pietatis restitutionem exspectet. Evigilabit ista, nec tardabit, moramque benignam gravitate supplicii, cujus rei fidem & Ethnici fecerunt, pensabit. Omninò prudens & beatus dicendus, qui mortalia temnit, cor in caelo, & caelum in corde gerit. Eleganter, ut soset, idem ille Lactantius: Quisquis aut Deum colendum esse intelligit, aut immortalitatis spem sibi propositam habet, mens ejus in caelo est: & licet id non aspiciat oculer, animae tamen lumine aspicit. l. 3. c. 27. Hujus in mente semper serenum est, & lux perpetua spei & gaudii, cum sit contra omnem metum à praesidiis rectae conscientiae vel ex adversorum parientiâ, vel alioqui ex vita benè transactâ instructus. Hos terrores malorum, has spes & haec gaudia bonorum nuperi praenunciarunt Cometae, &, nisi me omnia fallunt, brevi res alio positas loco videbimus. Piè & prudenter, id est more suo Illustrissima Dominatio Vestra hujus seculi senescentis pravam constitutionem describit, & mundum perversum ad occasum magis magisque tendere ait. Memini me Illustrissimae Dominationi Vestrae, ex libro cujusdam viri eximiè docti & pli, haec verba aliquando describere, quae non pigebit in praesentia repetere & operi meo inserere. Nam & gravi ac liberali stilo se ipsa commendant, & commendationem Illustrissimae Dominationis Vestrae luculentam, se videlicet epigramma ethicum ex illis compositurum, si otium suppeteret, vel cum suppetierit, meruerunt. Sunt autem haec. Eleganter gravida multeri comparatur mundiis profanorum hominum. Nam sicut gravida tendit ad partem: sic & mundus ad interitum, jam pridem hoc onere praegnat ac gravidus incedit. Et sicut gravidae sua sunt tempora, sui menses: sic & mundo. Porrò sicut gravidae repentini incidunt dolores, quibus cruciatur etiam ante Sapientia animum indueImbecillicribus parci. Iniquitus ad breve tempus grassabitur, Vindicta Bal quantò taraier, tanti gravior. Caelestia cogita. TENTI duspice. Piorum gaudia peri PErMI. Graevidae & mundi comparatio. Tempus ide metum & Incum opportunum ad quamvis ram spice. Tempora nostra extrema esse malitia extrema resitatur. Parversitas extrema pertrentum & monistrum ingens. Millentarius annarum geminius ANIS legem, gemimus sub lege, gernimus, ad finem mundi, septimus Sab.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
