# Theatrum cometicum 187.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 187.1 to 187.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187.1

Idem paulò ante refert Henricum Imperatorem anno regni sui nono, ex quo verò à patre diademate cinctus quadrimus puer erat, duodecimo (fuit is partae salutis sexagesimus quintus supra millesimum (b)) Paschalibus solemnibus gladio accinctum esse, & paulò post Bertam, Ottonis Comitis Augustralis (Aventinus (e) laudis Pompejae Tetrarcham vocat) filiam uxorem duxisse. Nuptias tamen has circa Ann. 1067. contractas invenio. Per haec tempora Edoardus (d) Angliae tribus & viginti annis non magis praefuit, quàm perpetuâ pace & legibus salutaribus profuit. (b) Funccius, Bucholaerus, Calvisius. (c) Annal. 5. p440. (a) Vid. Polyd. in vita ejus. CCXII. Anno Christi 1066. Cometes in festo Paschati XIV. noctibus effulsit. Funccius. Anno Christi 1066. Visus est Cometes, qui effectu non caruit. Nam eodem anno Guilielmus Nort manniae Dux ab Eduardo haeres institutus, Angliam cum exercitu invasit, & Heraldum, qui Regis Angliae nomen usurpare, Guilielmumque Anglia arcere conabatur, vicit & occidit. Bucholzerus ex Frifingensi, Meyero, Schaffnaburg. Anno Christi 1066. Cometa in festo Paschatis per totum terrarum orbem circiter 14. noctes conspectus est. Hunc varia mala sunt secuta. Eodem enim anno Guilhelmus Comes Nortmanniae, Britanniam majorem, quae Anglia dicitur, rege ejus Heraldo occiso expugnavit, quae provincia postquam in servitatem tota reddita est, Normannis ibi positis ipse in ca imperium tenuit. Anno sequenti Rex Romae Henricus III. à quibusdam IV. dictus, Bertam Ottonis Italici filiam in uxorem duxit, nuptiasque apud Tryburias celebravit, quae non procul Franckfordia ad Moenum civitate, sita est, vicusque hodie habetur. Gregorius VII. Pontifex Romanus regem saepius vocatum excommunicavit, ejusque consilio & auctoritate, Rudolphus Alemmannorum aux à quibusdam Principibus, ut Historici annotant, rex creatus est. Hâc non multò post in bello publico occiso, Hermannoque Lerharingiae Principe substituto, ipse à sidelibus prioris regis non multò post interfectus est. Rockenbachius. Anno Christi 1066. Cometae unius omnes scriptores ferè meminerant, apparuit ineunte Majo, sequens Solem occidentem, conspectus est per 40. ferè dies: principio ferè par Lunae fuit, inde cum caudam acciperet, ea crescente, magnitudo ejus decrevit. Calvisius edit. Francof. ex Zonara.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
