# Theatrum cometicum 187

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/187

quibus Sapientia data non est, munita indumentis naturalibus & armata sunt. Hominti autem pro his omnibus, quod erat praecipuum, rationem dedit solam. Munimenta & ornamenta ejus non foris; sed intus, non in corpore, sed in corde constituit, Malè profectò cum rebus humanis comparatum est, quod adeò multi exuant sapientiam, datum sibi, nudis natis, unicum à Deo indumentum & munimentum, induant verò feritatem, naturae & praestantiae suae maximè contrariam. Haec enim sola imbecilliores premere docet, & in subjectos, Regi & Legi se submittentes saevire. Id verò supra feritatem est. Nam, ut ille ait: Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni: Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet. Ar lupus & turpes instant morientibus ursi, Et quaecunque minor nobilitate fera est. Qvid. 3. Trist. el. 5. Agat itaque pro lubitu, furat & grassetur iniquitas. Inclinabunt momento

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
