# Theatrum cometicum 188.5-9

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 188.5 to 188.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/188.5

Ita etenim justitia rarescet, ita impietas & avaritia & cupiditas & libido crebrescent, ut si qui tum fortè fuerint bonis praedae sint sceleratis, ac divexentur undique ab injustis; soli autem mali opulenti sint; boni verò in omnibus contumeliis atque in egestate jactentur. Confundetur omne jus & leges interibunt. Nihil quisquam tunc habebit, nisi aut quaesitum, aut defensum manus Audacia & vis omnia possidebunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non veritas erit, atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies à malis ulla. Omnis enim terra tumultuabitur, frement ubique bella, omnes gentes in armis erunt, & se invicem oppugnabunt. Civitates inter se finitimae praeliabuntur. I. 7. c. 15. Cum verò proximè de prodigiis in extrema temporis consummatione apparituris dis xerit, meritò haec de extrema perversitate subjecit. Haec nimirum ipsa in se spe ctata horrendum est monstrum, & mundi brevi interituri praesagium. Vers enim ad finem properante sexto annorum ab origine rerum millenario (quo impleto, vel nondum impleto septimum millenarium Sabbatho Sacro destinatum iri, jam olim multi Judaeorum & Christianorum Doctorum crediderunt, hodies que credunt) religionem Dei & veritatem laboraturam fuisse malitiâ praevalente a dominante, cap. 14. dixerat. Ubi si illi licuit affirmare finem rerum & occasum post breve tempus sacris & profanis vocibus annunciari, destribentibus quasi fatis gati & delabentis mundi ultimam senectutem, quantò magis nobis nunc licet idem augurari & praesagire, qui cuncta ferè ab aliis praedicta impleri videmus, quam finem mundi in propinquo esse certò testantur? Verumtamen & Cometas hab in parte nos officii admonere, ad vitae emendationem hortari & excitarem imò ad transitum in meliorem vitam invitare, libens meritoque concedo. Paucij fateor, talia considerant, ita ut mundum haec non curare, dicere liceat. Sed quid aliud hîc vir Sapiens faciat, quàm cum è mundo pedibus exire nequeat animo & corde exeat, & totum se caelo dedat? Est profectò in quo felicis in genii & memoriae vim exerceat, dum periodicas rerum conversiones (quarum plenae sunt sacrae & profanae historiae) ortus & occasus imperiorum expendiVidebit enim in ortu Persicae Monarchiae Darium Medum cum Cyro rerum potientem: & in occasu Darium Codomannum Regem bis septimum ab Alexandro prostratum.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
