Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 30. Novembris 1665. SI vera sunt, quae ad Generositatem Vestram de pace Polonica &ab Eadem ad me perscripta, magna certè sunt, &scriptione digna, imò gaudio ac triumpho, tam respectu Poloniae, quam reliquae Europae. Id quoque Cometis multum invidiae demeret nostris. Sed ego certiora ac uberiora à Generositate Vestra exspecto. Nam alii, ut videt, adhuc contraria omnia narrant, sed &alia incredibilia, pro genio vulgi, ex quo ut plurimum esse solent ejusmodi rumorum viles scriptores, qui nunquam in abdita Principum penetrant, scire tamen volunt, ut ille ait, quidquid Jupiter Junoni in aurem dixerit. Ergo &visis Cometis sperare &laetari liceat. Nos quoque benè denuò speramus de exitu nostrae Diaetae, quem ego sanè ex animo voveo, &ad quietem vitamque privatam &beatam anhelans contendo, sicut cervus ad fontes aquarum, ut velut è specula adspiciam ingruentes procellas. Nam quorsum evasura sint tot bella, &quos amplius involutura, multi ancipites haerent, timentque ne latius serpant, &plurimos consumant. Totâ ferè Europâ tremente &fatales mutationes metuente, hunc timorem augent Astrologi, nescio quas mutationes &catastrophas praedicentes. Inter eos est ille Joan. Franc. Spinae liber de catastrophe Ome saepe st in nomine. Historiarum lecte pietatem amis incidit. Scripta rixusa extra arbem deportautor. Rumoribus cum prudemtia fides adhibenda. Inscitia quandoque curiosa est. Secessis &etrum liberale Viro bono convenit. Polonica pax duehi, quitate fundanda est.