# Theatrum cometicum 19-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/19-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/19-2

Qego publico utilia & luce digna judicavi. Tantò magis quòd mihi assentire videbare, utpote aequam & moribus convenientem sententiam proponenti. Cum autem nuper controversiam, quam credebam compositam, resumseris, & non pauca, nec silentio praetereunda, sententiae meae opposueris, non tàm libenter, utpote relegendo operi & colligendis erroribus intentus, & aliis laboribus assiduis gravatus, quàm meritò, respondere Tibi debui. Sed paucis & ἀντακαεαματι, ut vides, & brevibus istis notis, quas Tuae epistolae, appositis numeris barbaris, accommodavi: eâ insuper lege, quam ipsemet tulisti, ne quid amplius Tuis addas, vel tam Tuam epistolam postremam quàm hancce meam supprimas. Fateor enim aegre me id à me impetrasse, ut aliis laboribus pressus pauca haec Tui caussa adderem. Tu velim cuncta boni & aequi consulas. 1. Ego puto me sufficienter id probasse. Vide vel solas xxx. theses meas. 2. Consentio tibi Cometis nullam significationem naturalem competere, praecipuè eorum respectu, quae ad voluntatis humanae libertatem pertinent. iur 3. Piè hoc dici, sed non verbis Script. S. probari potest. 4. Docui ex aequitatis divinae ratione, non tantùm mala, sed & bona Comeris portendi, cum Deus omnium curam habeat, omnium salutem quaerat, & omnium sit, ut director, ita & auctor ac Salvator, qui & malos minando, imò & castigando, ad bonum juvat. 5. Hoc adversatur experientiae Mathematicorum praestantissimorum, qui Cometas in caelo generari & corrumpi docent. 6. De occultis tutò judicium dubium fertur. 7. Voces has impropriè me accipere, semper dixi. 8. Judicavi satis mihi nunc esse, ut id solum probem. 9. Demonstravi Cometas nec mala, nec bona propriè significare. 10. Nolebam litem Tibi citra necessitatem movere, contentus eo quòd attulerim Tibi & cuivis aequo probata. 11. Contrariorum eadem est ratio. Si sententia mea affirmativa, Cometen scilicet impropriè significare bona bonis, mala malis, est utilis: negativa, sive negans sibi contrariam, Cometes sola mala malis significat, nulla bona bonis, periculosa esse non potest. 12. Nullum periculum metuendum, dum à me non creatur, nec in simpulo fluctus excitandi. Toties clarè dixi, nec despiciendos nec suspiciendos Cometas. 13. Contradicere Tibi nolui unquam, sed potius mediam sententiam aequitati divinae & saluti humanae convenientem persuadere. De loco Jerem. X. egi in literis ad Te & ad Amicum Noricum 14 Si Cometae sola mala portendunt, & quidem propriè, imò, ut nonnulli statuere non verentur, ea generant in aëre, terra, mari mentibusque adeò humanis, metuendi sunt non ut numen, vel ut caussae primariae, sed ut signa malorum necessaria, vel eorundem caussae secundariae. Unde Cometae timendi & tremendi, mala ferentes, tristes semper nuncii audiunt. 15 Si vel Deus hoc faceret, Deus non tale signum caeli, metuendus nobis foret scientibus à qua manu ictus iste veniat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
