Latin
19.1 to 19.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 19.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim multi pro libertate suffragii, quod citra controversiam omnemque contradictionem, praesertim in Comitiis, Ordinibus Imperii competit, cum hoc cer tant alii, cum isto simul communem libertatem tuentur, non solum tot hebdomadas controversia ista consumpsit, sed &Comitiis tristem abruptionem adferre velle videtur. Frustra hucusque in componendis istis controversiis tam Re verendissimus D. Archiepiscopus Salisburgensis, quam alii laborarunt, &tante morbo commoda adhibuerunt remedia. Itaque multi verentur, ne paulò post tristem Comitiorum eventum, vel potius solutionem absque eventu prospero videamus, magno certe cum dolore omnium boni publici amantium. Quidquid autem de eo futurum sit, me hac de re brevi certiorem Te reddere posse spero Utinam mihi tam beato esse liceat, quo aliquid laeti ad Te perscribam! Serenissimus quidem noster per suos rem fortiter agit, ut Comitia prosperrimum consequantur eventum. Interim vellem, ut &Vestra Comitia Polonica optatum sortiantur eventum, utque ea de re quamprimum ad Te perscribere aliquid queam. Certe istis quoque Comitiis (a) pariter ac prioribus infaustum eventum multi augurantur ex eo, quod aliquot Comitiola Provincialia fuerint ruptaDolendum profecto est res Europaeas (b) nunc adeo infirmo, ut sic dicam, talo, &lubrico stare loco. (c) Polonia vestra, nostra vicina, multiplici &gravissimo bello tam diu agitata &vexata, non tantum pristinum statum non recuperat, sed magis magisque novis periculis &motibus concutitur. Imo res ibi ad aperta dissidia &motus civiles vergunt. Quò eas forte &exterorum quorundam studia impellunt. In eadem, ut sic dicam, navi navigat Germania nostra (a). Nam quod sperabamus nos magno pretio pacis Monaster. obtinuisse, scilicet animoru concordiam &publicam tranquillitatem, nunc iterum de eadem periclitamur. (e) Hispanica Monarchia tam vasta &praepotens non satis sibi constat, dum mortem Regis senio confecti &imbecillis infantis metuit. (f) Britanni &Batavi acerrimum parant bellum, aliosque in societatem ejus trahere contendunt. nunc Gallos, Svecos, Danos aliosque adspicias, illos quoque arma parare videas, vel se defensura vel alios offensura. Nonne ex his omnibus concludendum sit, Cometam nuperum (g) non impune nos vidisse, imo eundem tot mala praenunciasse, iisque orbis Christiam salutem aggredientibus praeluxisse. Velim sententiam Tuam hic mihi exponas.