Latin
19.1 to 19.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 19.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Interim Africano Minore duce Numantini fame dira in mutuas caedes praecipites acti, urbs eorum eversa, &Africanus de ea triumphavit, ab eaque Numantini nomen consecutus est, belloque Celtiberico difficili, 20. annis gesto, finem imposuit, bis septimo ab eversa Carthagine &Corintho anno, Quae itidem his tristia &perniciosa, sed Romanis laeta: nempe quia in rebus humans ἐπιρεειρεκακία (gaudium ex alieno malo) omnium seculorum exemplis firmata, malis alienis, etsi eos hostes Tibi feceris, laetari proh dolor! permittit. Has victorias excepit Attali ultimi Pergamenorum Regis mors, quae opimâ totius regni haereditate, laeta Romanis extitit. Quorum multiplicem laetitiam Gracchorum seditio dispunxit, &mox bellum Asiaticum cum Aristonico intrà triennium confectum est. XXVII. Anno ante Christum Natum 129. vel 130. nascenti Mithridati 70. diebus praeluxit Cometa. Ricciolus ex Justino: cujus haec sunt: Hujus igitur futuram amplitudinem, etiam calestia ostenta praedixerant. Nam &quo genitus est anno, &quo regnare primùm coepit, stella Cometes per utrumque tempus septuaginta diebus ita luxit, ut caelum omne conflagrare videretur. Nam &magnitudine quartam partem caeli occupaverat, &fulgore nitorem Solis vicerat, &cum oriretur occideretque quatuor spatium horarum consumebat. I. 37. Agna hîc quoquè inter Historicos &Chronologos diversitas sententiarum est Icircà annos aetatis ®ni Mithridatis, sive, ut Reineccius &alii loqui amant, Mithradatis, qua de re alibi egimus. Hic verbo dicimus, docente Doctissimo Bonparsio magis Latinè dici, ut Masinissa pro Masanissa, Massilia pro Massalia, Catina pro Catana &c: ita &Mithridates pro Mithradates. Periit is Julio Silano &Licinio Muraena Coss. aetatis 72. regni 60. ut ex Eutropio putat Ricciolus, sed &Petavius, sum Bucholzerus &Helvicus, nisi quòd hic in Coss. differat à Ricciolo, &ultimum segni &vitae ejus annum in U. C. 689. Coss. L. Jul. Caesarem &C. Martium Figulum referat: alii in annum sequentem U. C. 691. ut Orosius, &Petavius, M. Tullio &Antonio Coss. vel 690. ut Bucholzerus, &Calvisius, alii, ut Funccius, in 692. sed iin eosdem Coss. quos Ricciolus nominat, cujus etiam auctoritatem pro se Ricciolus adferre potest. Is hunc Cometam inter faustos ponit: quòd ortui tanti Regis praeluferit, qui à rebus gestis Magni cognomen consecutus est. Fuit enim vigore animi pariterque corporis clarissimus, verus πολύγλωυος, utpote qui XXII.