# Theatrum cometicum 190-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/190-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/190-3

STANISLAUS LUBIENIETERI Ratisbonâ Hamburgum die 3. Decembris 1665. CAcilè fieri potest, praesertim brumali hoc tempore, ut literae per veredarios tardius perferantur. Ideò non est quod nimis solliciti simus, dummodò perferantur tandem. De pace vel induciis potius (nam caussam principalem nunc tractant Sperae Deputati partium ad arbitros remittendam, si non convenerint) inter Electores Rhenanos conventum est: ut scribit Generositas Vestra, utinam firma illa sit, & alibi etiam sequatur. Quamvis autem non negem verum esse Cometas laeta quoque efficere, sive portendere, ut Generositas Vestra dicere solet, eosdemque nuper visos paci hîc & illic conclusae praeluxisse, tamen nescio cur magis mala hac tempestate metuam, quam bona sperem.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
