# Theatrum cometicum 191-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DE RAUTENSTEIN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/191-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/191-2

DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratis bonam die 12. Decembris 1665. Berrent sanè, quia non aliter fieri vult praesens tempestas, per nives, nive candidiores Illustrissimae D. Vestrae literae, at nunquam aberrent. Id nunquam nobis, ex quo literarum commercium colimus, contigisse, meritò utrique nostrum gratulor. Elucet sparsim per literas Illustrissimae D. Vestrae postremas niveus mentis candor, tàm boni publici studio, quàm benevolentiâ erga me conspicuus. Quem nulla unquam simultatis vel etiam neglecti officii contaminabit labes; nulla in animo meo delebit oblivio; nulla, si quid nostra apud gratam posteritatem valebunt, extinguet invida aetas. Quae de pace hic & illic conclusa, non satis fundatâ, imo dubiâ, vel etiam vacillante Illustrissima D. Vestra meis consentanea scribit, experientiâ multâ & rationum firmitate, ne de justis conjecturis quidquam dicam, fundantur. Sed utinam singulari gratiâ divinâ aetas nostra gaudeat, pacem universalem, justitiâ fundatam, copia divite cornu beatam Bb 2 consePax orbi Christiant qutamiam. Mobilia Primorum orbis ingenia, certè plurium. Munera fortunae haemata Cometa 10. afficis admoVEMII. Literarum commertiu haec tempestare necessarium, & ad publicam urilitatem convertendum. Candorem amici exosculare.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
