# Theatrum cometicum 191

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/191

Mihi etiam videtur, quicquid aliqui clament apud Vos & alibi, PAX, PAX, quod tamen nondum certa sit pax. Novi plurium in orbe eminentium artes, & genium, & quam illis facilè sit rebus turbatis semper Proteum agere, & Polypum imitari, atque histrioniam exercere, praesertim cum non desint hami, quibus capiantur etiam magni pisces, qui deinde secum trahunt minores aut devorant. Et hae sunt artes filiorum Seculi. Nos iis studeamus, quibus caelum adipiscimur, cum videamus istos tantoperè angi pro gloriola quadam aut laureola temporali, dum Satanas mille aliis artibus utitur, ut eos in nassam suam pellectos aeternâ felicitate excludat. Hic & aliàs divinâ benignitate nos officii per Cometas admoneri, lubens concedo. Utinam omnes hoc advertere velint! Magis ita confirmaretur propitia Cometis Generositatis Vestrae sententia. Sed praevideo imminentia mala. Et hunc gyrum rerum temporalium perpendens mente, saepius in Deum & caelestia ascendo, scalas praeparante inter alios Bellarmino, cujus egregium hac de re libellum & alia opuscula ascetica procul dubio legit Generositas Vestra. Clarissimum Heinsium nostrum, aliosque communes Amicos semper salutari nomine meo cupio. Velim omnes ad diligentem scriptionem stimulari. Nam opus omninò videtur, ut undique hodie corradamus, quicquid ex usu siet, ordinando & firmando statui, rebus tam creperis dubiisque. Ecce autem quae Gruterus noster nuper ad me, in quibus & honorifica Vestri mentio: quam & ego nuper in literis ad P. Balde feci, cujus poëmata, praesertim Lyrica, omninò placebunt Generositati Vestrae sat scio. Ideoque videat, ut illa alicubi nanciscatur. G. D. Vestrae Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
