Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 193-2
Unproofread scanNot analysed yet
STANISLAUS LUBIENIETZKI. Hamburgo satisbonam die 16. Decembris 1665. Riduum est, quod Cometae nostri natalem, ut sic dicam, plerumque oculis custoditum, celebravimus: ego etiam hodie celebro commercii literarii, quod mea cura &Clarissimi ac Humanissimi Heinsii facilitas protulit. De quo quam multum mihi gratulari debeam, Illustrissima D. Vestra benè novit, &apographum postremae Heinsianae, effusi in me affectûs documentum, demonstrat. Haec etiam lux est, quae adspicit anniversariam vicissitudinem, sive assiduam commutationem literarum nostrarum de argumento Cometico eique cognatis scriptarum. Adspicit &mutuam communicationem multorum publicae utilitati consulentium &inservientium. Itaque ego jam ex parte mea, qui prior rationes epistolarum ad rem Cometicam pertinentium componere caepi, anniversarium sacrum, impletà epistolarum in privato rationario centuria, ad aram amicitiae celebro. Imò vero ovans grator mihi non tantum illustrissimae dignationis ac excellentissimae eruditionis, sed &incomparabilis ac prorsus singularis diligentiae amicum, thesauri vice, obtigisse. Erit hoc luculentissimum Illustrissimae D. Vestrae exemplum, quod docebit, quanto studio Vir undecunque Praeclarus &praestans, si officiosus in amicum esse velit, non tantum ad salutem Reipubl. sed &ad amico convenientem benevolentiam assiduo literarum commercio conservandam incumbere possit. Nae, licet ego erga nonnullos haud negligens sim officii, meque industrium amicum illis praestem, tamen de illis dicere cogor cum Gellio Amici isti magnam in partem cessatores sunt. Sed nos institutum cursum prosequamur. Ternas adhuc Illustrissimae D. Vestrae exspecto, quae centuriam ejus literarum impleant. Tunc demum anniversaria sacra mutui affectus &commercii literarii celebrabimus Deo favente, eundemque orabimus, ut nobis hanc mutuam &innocuam delectationem, imò per quam de re quoque publica benè mereri uterque sincerè cupimus, in multos annos clementer conservet. Tunc etiam, credo, communicationi nostrae de argumento Cometico (quae alioquin quàm longissimè inexhaustâ Illustrissimae D. Vestrae ingenii &bonae mentis felicitate meam sinceram &facilem industriam provocante extrahi posset) colophonem imponemus, nisi fortè nobis mutui officii diligentibus quaedam occurrant, quae annorari &seorsum in Theatro Cometico exhiberi mereantur. In praesentia vix quidquam est de re Cometica scriptione dignum. Nam Clarissimus Heinsius nondum quidquam Ubsaliâ ad adstruendam nuncio novi Cometae fidem acceperat. Roma tamen Constantia, gravitas, &perseverantiam retinenCie. da. Satanae stratagemata patius cave, quam per versus artes tumidis cupiditatibus adhibe. Fetentiae mulrum conscientiae parum passim est. Firturam cole. Industrium piam adhibe. Bomum priblicum cura. Amicis gratu officia praesta. Modestiam sectare. Conuerae in carva natalis. Rauterasterni