Latin
193.5 to 193.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 193.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Henricus Comes Lovaniensis, anno postero Ecbertus ille Brunsuicensis, Marchio Saxoniae, à militibus Caesaris, cui ob maximas omnis generis vires ab adversa factione oppositus, &pro eo regnare jussus ferat, occisus, rebus humanis exemii sunt. Hâc tempestate omnes Caelari rebelles Principes, teste Aventino (f), occubuerunt. Eodem illo anno Imperator Italiam armis domuit. Anglia plusquam civile bellum, fraternasque acies vidit. Utraque belli sprocellam Anno 1091. sensit. Theodoricus verò Comes Hollandiae, tùm Vratislaus rex Bohemiae 14. Januarii, &Conradus frater &successor ejus (g), (solo tamen Ducis titulo, qui usque ad Vladissaum duravit, usus) 6. die Septembris 1092. è vita exiit. Mitto alia, &ad ea quae Cometam (siquidem aliquis ad ann. 1092. monstrari potest, quod fieri posse nondum video) exceperunt, venio. Anno nonagesimo tertio supra millesimum à Christo nato Milcolumbus Scotiae Rex obiit. Sed huic non tàm Cometa (si quis tamen illâ tempestate luxit) quàm violata ex levi causa conventae pacis fides (b) &alieni cupido vitam ®num ademit. Hoc quoque anno Vladilaus Hermannus, Poloniae Princeps, Boleslai frater, rem contra Pomeranos, qui ab eo defecerant, ut &antea prosperè gessit; tunc enim eos ad deditionem coegit. Hoc anno imperium Romanum, quantò diuturniori bello civili afflictum erat, tantò magis laeta pace gaudere coeperat. Sed hoc gaudium diuturnum esse Conradus filius Henrici (a) Ursperg. ad 1080. &seqq. ita &Trithem. &Sigon. aliique. (4) rer. Angl. L. I. c. 1. p. 3. (s) Sigon. ad ann. 1087. (f) An1074. 1075 &1076. ibi quidem bis, hîc terImperatoris non sivit. Is enim Italicis consultoribus pravis credulus Augusto fidem &obedientiam, Patri pietatem, patriae &orbi quietem debitam violavit. Anno 1094. Alfonsus rex Portugalliae primus natus est. Eodem Petrus Sanctii Aragoniae Comiti filius, quadraginta millibus Maurorum caesis, insignem reportavit victoriam.