# Theatrum cometicum 194-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/194-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/194-2

STANISLAUS LUBIENIETZRI Ratisbonâ Hamburgum die 7. Decembris 1665. Uae gratissimis Vestris die 28. mensis praeteriti datis reponam, vix nunc habeo, praesertim tempore exclusus. Rerum Polonicarum ulteriorem suecessum & exitum libens intelligam: ut & quae Generositati Vestrae praeterea scriptione digna occurrent, quorum procul dubio hoc rerum statu satis dubio larga erit seges. Pacem ut Cometae nobis afferant, opto cum Generositate Vestra, timeo autem contrarium, non tam ex principiis Astrologicis, quam ex iis, quae quotidie audio videoque. Ast haec omnia Deo sunt committenda. R. P. Balde breviusculum responsum mihi dedit, causatus morbum & senium, utpote nunc climactericum magnum ingressus. P. Curtius etiam adhuc silet. Qua ratione & ego Pythagoricus sio, & hodie nemini praeter Generositati Vestrae scribo, cujus semper maneo G. D. Vestrae Paratissimus Servitor DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 10. Decembris 1665. Udius tertius nihil à Generositate Vestra accepi: quod nullus HamburgoNveredarius tunc advenerit: & ideò cras binas exspecto simul. Tam densae in his partibus nives per hoc octiduum caelo demissae sunt, ut vix transire itinerantes possint, videarque mihi in ultimam Thulen rediisse, quam quidam Sueciam esse purant. Alia quae nunc praeter nupera scribam, vix sunt. Scribuntur quidem hinc & inde varia, vel tristitiam vel metum adferentia, fortè ut infamiâ majori Cometae nuperi afficiantur. Sed mihi fabulosa omnia videntur, & ex cerebro otio abutentium prognata, utpote omni fundamento carentia. Caesarem in pacem inclinare credo, idemque mihi à Serenissima quadam manu nuper adhuc confirmatur. Utinam illam ubique reducere possit! praesertim in finibus Westphaliae nostrae, ubi verendum, ne nunc infestis concurratur armis, & humano cruore tingantur candidae nives, ipsa hyemis saevitia non tam validâ, ut flectere aut ab armis arcere hominum ferrea corda possit. Nos pacis studiis dediti & innutriti, pacem voveamus, pereuntibus iis, qui bella volunt, pacis bonis, aut saltem aeternâ pace fruituri. Finio; & maneo constanter G. D. Vestrae. Paratissimus Servitor

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
