Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 195
Unproofread scanNot analysed yet
DE RAUTENSTEIN. Hamburgo Ratisbonam die 19. Decembris 1665. loci ORoxima epistola Illustrissimae Dominationis Vestrae quam hodie exspecto in privato nostro Rationario epistolarum familiarium centuriam implebit haec mea non exspectato novo anno, nec strenarum solemni commercio, novam centuriam auspicatur, novum commercii literarii certamen init. Erit tunc dandi &accipiendi strenas vicissitudo grata. Nobis jam bona strena obolet, ut cum Comico loquar, strenuitatis, à qua strenae originem quidam deducunt, edituris specimina in certamine humanitatis optimo, in quo cuique non tantum strenuiori, sed &strenuissimo esse licet, si laudis apicem contingere velit. Binae nuperae Illustrissimae Dominationis Vestrae literae perbreves, pergratae mihi tamen, de occupationibus ex more spissis, de temporis angustia, sed &de Virtutis studio, de benevolentia erga me singulari aliisque argumentis nostro commercio dignis loquebantur. Eadem meae sententia, ratio &vox epistolae hujus est. Nec mirum. Solet enim mea vox Tuam imitari &referre, non secus ac reparabilis Echo &in sylvis recinit jocosa nomen imago. Nam &me meae premunt curae, &circumstantia urgent negotia. December mensis est, cum maxime civitas absudat, ait alicubi Seneca apud suum Lucilium, perstringens jus luxuriae publicae datum, &lascivis Saturnalium aliisque ludis, qui tamen libertatem suam vendentes authorabant, authoratum, &ita latè evagans, ut ibidem laudet eum qui dixerit, olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum, hominibus scilicet toto anno Saturnalia vel Bacchanalia viventibus. At ego luxu non diffluo, nec mihi unquam animus est vel divertere illuc, ubi mollitie &intemperantiâ damnosâ desudascitur, ut rursus cum Comico loquar. Verum mihi perpetuis prelis Amici Batavi desudant: nunc verò etiam annus praeteriit, ex quo December Julianus, &Cometa Corvi &commercium nostrum de hoc argumento ortum accepit. Paucis me itaque expediam, brevibus multa vel potius multum dicam, daboque operam, ut hic etiam epistola mea sit velut resonabilis Echo, &quae reclamando per longa avia vaga certat imago. Res Polonicae adhuc inter sacrum &saxum sunt. Nives hic &illic dubia pacis regunt. Nam candori earum non ubique respondent mentes humanae, quas saepè deturpat ille notatus jam olim nigrae loliginis succus, &aerugo mera. Pacem non tantum promiserunt, sed &attulerunt Cometae. Sed vitiorum humanorum portenta eam intervertere laborant. *Divina bonitas ex sua parte praestat &largitur omnia. Nos nobis desumus, nosque ipsos aliosque optatis privamus, exuimus, excutimus bonis, eruimusque ipsam modestiae, aequitatis concordiae ex visceribus nostris memoriam. Quidni ergo timor secuturorum tritâ Hestphalicum brutum in hyennem productum.