Latin
196.5 to 196.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 196.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Rumores imprudentes &impudentes quoties recurrunt, abigendi sunt, si non ab auribus, ab animis certè nostris. Dulcis ista est insania auctorum novorum, otio abundantium &abutentium, quod melius collocari par foret. Caesarem velle pacem seculo suo reddere, dignum tam Augusto nomine opus. At quam arduum! *Deus pacis juvabit conatus omnium &labores, qui pro hâc orbi restituenda laborant, &disperget gentes, ex ve teri Sacro voto, quae bella volunt. Metum Illustrissimae Dominationi Vestrae de eruento aliquo inter Monasterienses &Batavos congressu vanum non fuisse, Amsterodamensis narratio docet. Utinam ferreum nostrum seculum aureo commutetur, aequitate &pace postliminio revocatâ! Publico voto socium adjungo privatum, Illustrissimae Dominationi Vestrae magna &sacra Natalis Christi imminentis solennia, eorumque longam recurrentium seriem &perpetuam prosperitatem precatus. Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu, officio