# Theatrum cometicum 196.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 196.5 to 196.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/196.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/196.5

Rumores imprudentes & impudentes quoties recurrunt, abigendi sunt, si non ab auribus, ab animis certè nostris. Dulcis ista est insania auctorum novorum, otio abundantium & abutentium, quod melius collocari par foret. Caesarem velle pacem seculo suo reddere, dignum tam Augusto nomine opus. At quam arduum! *Deus pacis juvabit conatus omnium & labores, qui pro hâc orbi restituenda laborant, & disperget gentes, ex ve teri Sacro voto, quae bella volunt. Metum Illustrissimae Dominationi Vestrae de eruento aliquo inter Monasterienses & Batavos congressu vanum non fuisse, Amsterodamensis narratio docet. Utinam ferreum nostrum seculum aureo commutetur, aequitate & pace postliminio revocatâ! Publico voto socium adjungo privatum, Illustrissimae Dominationi Vestrae magna & sacra Natalis Christi imminentis solennia, eorumque longam recurrentium seriem & perpetuam prosperitatem precatus. Illustrissimae D. Vestrae Omni studio, cultu, officio

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
