# Theatrum cometicum 196

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/196

STANISLAUS LUBIENIETZKI. Ratisbonâ Hamburgum die 14. Decembris 1665. Cce & hunc centenarium per gratiam Dei absolvi, qui, ni fallor, quartus Ejam est. Ego verò ex Generositatis Vestrae literis plurimas retinui, asservandas inter selectiores Amicorum. Quid de meis fiat, nescio. Reliquos Amicos nostros, post silentium alicujus temporis brevi ad officium redituros, & sic plura me à Generositate Vestra habiturum spero. Spinae illius scriptum nuper hic vidi, sed nihil in eo singulare, praeter divinationes Astrologicas, de quibus quid sentiam novit Generositas Vestra, ut & quae mens mea sit circa Aequitatem & Religionem. Pacem, quam tantoperè extuleramus Polonicam, in armistitium nunc degenerasse, etiam aliunde intelligo. Exspectandus igitur omnino erit exi tus instantium Comitiorum, & tempus vernum, quod multa procul dubio in lucem producet, ex quibus de eventibus Cometarum judicium fiet. Licet mul tos eâ privare inter ea possit serpens lues, quam etiam in vicinis oris vereri oc cipiunt: à qua misericors Dominus nos custodiat! Haec etiam sequitur Come tas. Sed & mors junioris natu filioli Serenissimi Electoris Bavariae, quae his diebus Aulam illam moerore complevit. Ita discunt etiam Dii illi mortales, quod Principes trinon sint immortales. Utinam eò magis cogitarent de altera vita! Laeta quostibus exemque Cometis succedere nos quoque probamus, qui hodie in Consilio Principlis afficii admonentur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
