Latin
FRANCISCUS CUPERUS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
FRANCISCUS CUPERUS Hamburgo Amsterodamum die 1. Junii 1666. Em mihi pergratam &publico per utilem, Vir Humanissime, fecistis Rquòd occasione operis mei &sententiae de Significatione Cometarum multa, eaque gravia, dubia moveris. Cùm enim argumentum hoc sit perdificile, &in recto ejus intellectu non parum situm sit, res ipsa indicat veram de eo sententiam multum commodi publico adferre. Cùm tamen illud perdiss ficile dixerim, &ingenii mei tenuitatem agnoscam, excusatum me cum omni bus bonis habebis, si quid à tua vel illorum sententiâ alienum dixero, nec omnium votis vel exspectationi satisfecero. Cometam bona bonis, mala malis portendere &praesagire concessi. Sed Ethicè, non Physicè, id à me dictum esse volui, voloque. Cometam enim sive in aëre, sive in aethere locetur, &quaecunque tandem origo ei assignetur, phoenomenon naturale, etsi rarius &quodammodo extra ordinem appareat, esse, nemo, ut puto, inficias iverit. Nemo tamen Creatoris &sui benè gnarus &memor, necessitati, qualem in rebus naturalibus videmus, &physicam ac determinatam vocamus, arbitrii vel potius mentis humanae libertatem subjectam esse dixerit. Idem fortuitò &sine ullâ Dei directione Cometas existere nequaquam cogitarit. Si tamen prudenter &modestè ac sobriè philosophari voluerit, modum &rationem illius directionis, quod ad circumstantias attinet, non facilè determinaverit.