# Theatrum cometicum 2-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, FRANCISCUS CUPERUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/2-2

FRANCISCUS CUPERUS Hamburgo Amsterodamum die 1. Junii 1666. Em mihi pergratam & publico per utilem, Vir Humanissime, fecistis Rquòd occasione operis mei & sententiae de Significatione Cometarum multa, eaque gravia, dubia moveris. Cùm enim argumentum hoc sit perdificile, & in recto ejus intellectu non parum situm sit, res ipsa indicat veram de eo sententiam multum commodi publico adferre. Cùm tamen illud perdiss ficile dixerim, & ingenii mei tenuitatem agnoscam, excusatum me cum omni bus bonis habebis, si quid à tua vel illorum sententiâ alienum dixero, nec omnium votis vel exspectationi satisfecero. Cometam bona bonis, mala malis portendere & praesagire concessi. Sed Ethicè, non Physicè, id à me dictum esse volui, voloque. Cometam enim sive in aëre, sive in aethere locetur, & quaecunque tandem origo ei assignetur, phoenomenon naturale, etsi rarius & quodammodo extra ordinem appareat, esse, nemo, ut puto, inficias iverit. Nemo tamen Creatoris & sui benè gnarus & memor, necessitati, qualem in rebus naturalibus videmus, & physicam ac determinatam vocamus, arbitrii vel potius mentis humanae libertatem subjectam esse dixerit. Idem fortuitò & sine ullâ Dei directione Cometas existere nequaquam cogitarit. Si tamen prudenter & modestè ac sobriè philosophari voluerit, modum & rationem illius directionis, quod ad circumstantias attinet, non facilè determinaverit.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
