Latin
IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
16 Subaudi, propriè &necessariò ac inevitabiliter, imò, si Cometae mala efficerent, ut citra haec nulli visi unquam fuerint. Hoc enim dicere Poëtae &Astrologi non verentur: quò posito, quis mala eorum appantionem semper &sola consequi dubitabit? Hinc illis Cometae Prophetae novi, saltem Prophetis comparandi. 17 Propriè dicti &cum necessitate, imò cum efficientia sola mula patrandi 18 Inde apparet eos non sola mala, sed &bona praenunciare impropriè, propriè verò nec illa, ut omnis necessitas à voluntate hominis remoratur. Ex mente Cometomantum cuncta mala, nulla bona. Ergo si Cometae praenunciant bella tristia, paenunciant &victos laetas ex consequenti. Ergò jure consequentis saltim, Cometae bona quoque significat. Hinc Ethicum Symbolum: Bona Bonis, Mala Malis. Vid. thes. meam III. XXVI, XXVII. &c.