# Theatrum cometicum 20-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/20-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/20-2

16 Subaudi, propriè & necessariò ac inevitabiliter, imò, si Cometae mala efficerent, ut citra haec nulli visi unquam fuerint. Hoc enim dicere Poëtae & Astrologi non verentur: quò posito, quis mala eorum appantionem semper & sola consequi dubitabit? Hinc illis Cometae Prophetae novi, saltem Prophetis comparandi. 17 Propriè dicti & cum necessitate, imò cum efficientia sola mula patrandi 18 Inde apparet eos non sola mala, sed & bona praenunciare impropriè, propriè verò nec illa, ut omnis necessitas à voluntate hominis remoratur. Ex mente Cometomantum cuncta mala, nulla bona. Ergo si Cometae praenunciant bella tristia, paenunciant & victos laetas ex consequenti. Ergò jure consequentis saltim, Cometae bona quoque significat. Hinc Ethicum Symbolum: Bona Bonis, Mala Malis. Vid. thes. meam III. XXVI, XXVII. &c.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
