# Theatrum cometicum 20-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, IS ESTO BONI OMINIS OPTIMUS FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/20-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/20-3

22 Hoc verò documento est, quàm diligenter adnotent Auctores Contarum tristes eventus. Et certè sat solertes in eo fuerunt, sed & sine respu ad Cometas, tristia omnis aevi historia enumerat. 23 Hoc quidem etiam verum esse exemplo Ninivitarum docemur, quibu praedicatio Jonae pro Cometa aliove signo caelesti fuit. At enim tot exemplis docemur laeta & bona Cometis succedere. 24. Hoc argumentum est Fieni, Erasti & aliorum Philosophorum. 25 Quod de instituto divino adfers, Philosophi Theologis relinquunt, utridere potes in iis quae ad me Amicus Noricus & Kirstenius scripsere. Non significare Cometas mala eaque sola, propriè, ex institutione divina, manifestum est, cum id Deus in verbo suo non revelarit. 26 Non fugit eos ratio, qui haec ad ultimum Christi adventum, inter qu & illam Judaicam panolethriam nil datur simile, itaque ut utrumque ment conjungatur, dum calcatur à gentibus Jerusalem usquequo impleatur tempus gentium, referunt: tùm qui per haec signa in Sole & stellis maximas malorum procellas à Scriptoribus Sacris designari & figuratè describi ex stilo S. Scapta docent. 27 Multi hoc phoenomenon extra censum Cometarum ponunt. 28 Cometas illius temporis laeta quoque & bona significasse, impropriè sili vide in historia Cometae LXIV. & LXVI. Impropriam significationem semper ursi. Ex consequenti hoc probatur. Minacia malis, sed laeta bonis. Additur enim, Omnis qui invocaverit men Domini, salvus erit. Eodem modo & jure probatur hoc phoenomenon Cometam esse, quo

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
