# Theatrum cometicum 201.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 201.1 to 201.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/201.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/201.1

Continuator tamen Mariani Scoti in hunc annum stellam istam ponit, & Cometen vocat. Verum etsi haec stella in ann. 1103. esset referenda, constaret tamen sua huic Cometae auctoritas tot scriptorum fide. Nam & Sigeberti continuator Robertus de Monte, (qui eum toto penè Febr. luxisse scribit) & Vincentius, & Chron. Saxon. & Platina Cometam hic annotant. Eundem arbitror à Sabellico intelligi Enn. 9. l. 4. p. 359. Dicit enim eum mirae magnitudinis fuisse, quod huic magis quàm superioribus competit. Scribit praeterea eum fulsisse paulò antequam Fluentinus ille Praesul celebris, Antichristum illâ tempestate natum esse affirmaret. Istam famam tunc in Ecclesia celeberrimam fuisse Baronius ad hunc annum testatur. Vid. Avent Annal. 5 p. 410. & 476. Alstedius quoque & Ricciolus ex Joanne Praetorio hunc Cometam annotat, & Henrici 4. novissima tempora calamitosa ad eum refert. Sifardus pariter, qui à morte Henrici ad cladem Vandalorum, quae Anno Christi 1147. * accidit, effectus Cometae producit. Mortui & proximè ante Cometae hujus apparitionem sunt diversi Principes: Edgarus scilicet Scotiae Rex, Fridericus Senior Dux Sueviae, Theodoricus Domicellus Comes Hollandiae, & Raimundus Comes Tholosanus. Alios ut taceam. Venio ad ea quae Cometae successerunt. Maximè notabilis rerum humanarum vicissitudinis exemplum hic annus, quo haec stella crinita fulsit, habemus. Nam Henricum Imp. Proceres partibus Pontificiis addicti deseruerunt, & proprium filium, pietatis & humanitatis ac verecundiae studio Pontificis oblitum, ad eum bello persequendum impulerunt, ac patrem insigniis imperii spoliarunt. Hunc postea modo fugientem, modo vincentem, tandem filius Leodii captum & indignè habitum ac moerore confectum, parricidali facinore in tumulum detrusit, nec sepulturae honorem ei nisi post quinquennium habuit. Vitia multa Imperatore hôc puero grassantia, & quae postea omnem medicinam respuebant, imò magis magisque viribus & audaciâ crescebant, ac tandem indomita & insuperabilia evaserunt, & tot bellorum incommoda omni caelesti phoenomeno certius portenderunt. Vide apud Avent. Ann. 6. Anno illo duodecimi à C. N. seculi sexto Henricus V. civitates quae in fide parentis perstiterant, in fidem recepit, & res composuit. * Bunting. Chron. 1. part. ad ann. 1147. ita & Chron. Saxon. Fabricii & Calvis. edit. Francof. CCXXVII. Anno Christi 1107. Cometa atri coloris, unà cum aliis signis & prodigiis in Oriente per 40. dies & paulò amplius circà initium noctis visus est, comam longam habens.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
