Latin
201.5 to 201.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 201.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde à Solis ortu, usque ad horam tertiam dici Sol conspectus est habere duos Soles collaterales, ejusdem magnitudinis, sed splendore inferiores. Apparuit quoque tunc temporis circà Solem Iris sine coloribus destincta. Eodem etiam anno, Hugo de sancto Ademaro Tyberiadensium bellum cum copiis Damascenorum gerens, in pugna lethaliter confossus. victoriam tamen assequens, mortuus est, in qua tamen pugna multi utrinque interfecti sunt. Boamundus de Francia cum ingentibus copiis in Apuliam reversus, Graecorum fines depopulatus est, dumque in Syriam properat, in itinere mortuus est, ejusdem nominis filio relicto. Turcorum quoque copiae, partes Edissanorum devastantes, cum Tancredo manus conseruerunt. Rockenbachius. Anno Christi 1107. quadraginta dies &eo amplius ater Cometa circa noctis initium conspectus est, qui longe comam trahebat. Eckstormius ex Hist. Eccles. ex Tyrio lib. Nter Cometas tàm proximos, multa ut laeta, ita &tristia fieri in orbe oportuit. Ita anno proximo illa quae paulò antè diximus, Cometam secuta, evenerunt. Quae ex eis tristia fuerunt, quibus addimus mortem Magni Ducis Saxoniae, &(s Calvisio credimus) cladem Roberti Normanni, ab Henrico Rege Angliae fratre qu illatam, Cometam hunc antecessisse dicenda sunt.