Latin
203.1 to 203.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 203.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Imò dehinc variis calamitatibus vexatus, &de successore sollicitus, Mathildae filiae (quae vivo marito Henrico V. Imp. ut nonnulli (a) tradunt, ad patrem confugerat, &postea Gaufredo (Galfredum Buchananus vocat) Andegavensi Comiti matrimonio juncta, ab eodem rejecta ad patrem redierat, &filiis ejus ut regnum relinqueret, frustra laboravit. Regnum enim Stephano Gallo (e) Comitis Elesensis &Adelae sororis ejus filio reliquit. Filiae verò multiplices calamitates vidit. Manifestum profectò justae vindictae divinae, de liberis quoque sumtae ob praereptum fratri natu majori regnum, interversum eidem promissum annuum vectigal, tandem bellum suppliciter deprecanti ademtam Normaniae haereditatem, imo libertatem &vitam, documentum. Longè justius Henricus cum fratre, quam Ladislaus Hungarus cum Salomone patrueli de regno decertans, dicere potuit (f) ô nos longè miseriores, quibus non tàm pro asserenda vita &dignitate nostra, quàm regni libertate certantibus manus à nostro sanguine abstinere non licuit. Imò &illud quod Neubrigensis (g) scriptor illius aevi de patre dixit, nos hic de filio dicere jure possumus: Sanè quod idem Christianos innoxios hostiliter Christianus impetiit, &tanto sibi sanguine Christiano regnum paravit, quantae apud homines gloriae, tantae etiam apud Deum noxae fuit. Sed haec sufficiant, quae dicenda hîc erant, quòd &in sequentibus horum mentionem facturi simus. (b) Buchan. rer. Scot. I. 7. (c) Neubrig. ibid. Polyd. L. XI. p. 191. (d) Polyd. I. d. pag. 1921 (c) Vid. Neubrig. I. I. c. 4. Polyd. l. 12. ab initio. (f) Bonfin. Dec. 2. l. 3. circa finem, CCXXIX. Anno Christi 1109. arsit Cometa secundo anno imperii Henrici V. contrà quem cum Pontifex armasset Saxones, funestissimum bellum in Germania accendit, quod quanquam quinquies multo esset depugnatum sanguine, &praestantes Principes periissent plurimi, sedari tamen non potuit, donec Imperator victus pertinaci ambitione Pontificum, edictum avi Henrici III. abolevit, quo sanxerat ille, ne quis pro Pontifice agnosceretur, nisi Imperator electionem ratam habuisset.