Latin
205.1 to 205.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 205.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
veniens, primum quidem magno cum popieli plausim, &quibus aliis laetitia effusae vulgò significari solet, *ut Sigonius ait, sed mox, ortâ inter eum &Pontifices de jure beneficiorum Ecclesiasticorum conferendorum discordiâ, pessimè in templo &extrà illud exceptus, praesens vitae periculum adiit. Magno tamen haec seditio Romanis constitit. Pax tandem potissimùm Welphonis Ambronum &Lycatiorum Quinti ab Altdorf, sexti Bojorum Ducis, secundi Mathildis mariti operâ composita, &Caesar octavo post Paschalia die à S PQR. magno cum gaudio in templum D. Petri deducitur, à Paschali consceratur, Augustusque cognominatur, ut Aventinus à memorat. Is paulò post etiam addit: Nemo non tum laetitiam agitabat, pacem tot annis desideratam, terrisque depulsam, caelo tum reducem gratulabantur. Ad pristinam majestatem Imperium, Resque publicas rediisse, concordia perpetua stabilitum videbatur. Ita pax magno emta coaluit. Quam non pauca prospera, justis parenti ante quinquennium mortuo à Caesare praesolutis, excepêre. Auctor ille apud Urspergensem hic expresse dicit: Christo respiciente in terram de caelo sancto suo, sicus ubique devotio &religio Christiana, ita etiam rerum prosperitas &copia frugum ac nova circumquaque crescere coepit laetitia. *l. 10. de regno Italiae ad hunc ann. Vid. Ursperg. Chron. CCXXXII. Anno Christi 1112. Cometa apparuit. Trithemius &Alstedius. NUllus Auctorum, quos ad manum habeo, &in scribenda hac historia sequor, 4 hunc Cometen annotat, praeter hos duos, quos dixi, Auctores. Qui tamen nullas ejus circumstantias designant. Igitur cum aliquot Principes hoc anno mortui sint, notante Bonfinio, Funccio &Calvisio, aliaque tristia acciderint, quae memorat Dubravius, Aventinus aliique, praecipuè pax illa Romana ante annum jurisjurandi fide fancita, tunc à Concilio Pontificum, jus Sacerdotiorum Caesari negantium rescissa: an tamen haec Cometam hunc praecesserint vel secuta fuerint, dubium manet. Proximo anno Imperator Saxones feliciter bello domat. Cladem eis illatam contumacia eorum certius quàm Cometa portendit. Ita &illam Pruthenis &Pomeranis, sub idem temporis à Bolessao Principe Poloniae illatam, Masoviam enim populantes 40. millia hominum amissis ad sua alienis relictis redierunt. Paulò ante gemina victoria Bolessai ejusdem. Vladislaus Bohemus domitus, hoc anno pacem cum Polono, Sobiessaum illius fratrem exulem reducente, matris fratrum Suatavae accedente persuasione, inivit. Has Polonorum victorias &pacem Bohemicam in hunc annum Funccius ponit. Dubravius* hanc in ann. 1115.