Latin
DE RAUTENSTEIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 206
Unproofread scanNot analysed yet
Hydram, Sidus, Poëticè voco Colubriferam, secutus eos, qui hoc sidus id nominis accepisse putant ab Hydra Lernaea, quam Hercules confecisse traditur: quamvis alii aliam fuisse hydram putent, quam astris superstitiosa &fabulosa antiquitas adscripsit. Colubriferam appello, Poëtarum exemplo, qui sic nobis eam depingunt Quid Cretae, Taurus, Lernaeaque pestis Hydra venenatis posset vallata colubris: ait Lucretius l. 5. v. 27. Quemadmodum igitur ille Hydram vallatam colubris: sic ego Colubriferam dixi. Nempe Hydram monstrum fuisse fingunt horrendum, informe, ingens; &capita habuisse complura, serpentibus innumeris minoribus foeta &foeda. Vocem ipsam Colubriferae ab Ovidio mutuatus sum, qui, de capite Medusae loquens, ait: Torva colubriferi superavit lumina monstri. Metamorph. I. 5. vs. 241. Haec ille, quae quamvis satis nota Illustrissimae Dominationi Vestrae, Titium &Titiana meritò magni facienti, communicanda esse duxi. Ego tamen, licet